fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque
locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et
quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam
qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater
meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi
hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam
erit istud
et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater
tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc
Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit
anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque
dividimur
et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua
faciam tibi
dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino
et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte
ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae
si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me
David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia
victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius
si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus
scito quia conpleta est malitia eius
fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me
famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua
iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me
et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut
si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te
non adnuntiem tibi
responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid
forte responderit tibi pater tuus dure
et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque
exissent ambo in agrum
ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero
sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni
fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi
fecero
haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem
perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem
tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut
fuit cum patre meo
et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero
mortuus fuero
non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in
sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David
unumquemque de terra
pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit
Dominus de manu inimicorum David
et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum
sicut animam enim suam ita diligebat eum
dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo
festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari
licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel
et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi
exercens me ad signum
mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi
sagittas
si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu
veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si
autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade
quia dimisit te Dominus
de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus
inter me et te usque in sempiternum
absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et
sedit rex ad comedendum panem
cumque sedisset rex super cathedram suam secundum
consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et
sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David
et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat
enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec
purificatus
cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus
apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur
non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum
et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in
Bethleem
et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in
civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si
inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos
ob hanc causam non venit ad mensam regis
iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris
virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae
omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super
terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc
mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est
respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare
moritur quid fecit
et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit
Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David
surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non
comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim
super David eo quod confudisset eum pater suus
cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta
placitum David et puer parvulus cum eo
et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego
iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum
venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et
clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta
porro ultra te
clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter
ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad
dominum suum
et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim
Ionathan et David rem noverant
dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade
defer in civitatem
cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad
austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et
osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius
dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque
iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me
et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum
et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est
civitatem